le CEB,    
Centre d'Étude des Bastides
..
 
Ses objectifs: 
.
.
Ses Publications:
"Info Bastides",
"les Cahiers du CEB" -
"la Gazette"
abonnement
 
Les Bastides
associées au CEB,
Bastides Gironde
Activités : Archives
 
A.G. du CEB
 
.
Échos.
 
Nouvelles du CEB.
Agenda des Bastides
 
 
Recherche
 
Musée des bastides
 
INTERREG
 
Sites  (liens).

 

Bibliographie :
générale
par départements,
parutions nouvelles
 
 

 

Beauchalot

La charte

extraits, en latin, des coutumes de la bastide de Beauchalot, 1329

[. . .]

Item quicumque in dicta villa tenuerit falsum pondus, falsam mensuram, falsam canam vel alnam, domino nostro regi et dictis parieriis in sexaginta solidis tolosanis puniatur

Item, carnifices qui carnes vendiderint in dicta ,villa, bonas carnes et sanas vendant; quae si bonae vel sanae non fuerint, carnes pauperibus per bajulum et consoles erogentur, et illis qui emerint, pretium refundatur; et lucrentur carnifices in unoquoque soli do unum denarium currentis monetae ; et quicumque carnifex in hoc mandatum praedictum excesserit, in quinque solidis Tolosanis domino regi sit incursus ; et quod jurent dicti carnifices semel in anno in vigilia Paschae Domini, quod bànas carnes et sanas vendent, nec eas pungent, aut venta inflabunt, et quod a resta sancti Johannis Baptistae osque ad festum sancti Michaelis septembris dictas carnes in macellis ultra duos dies non tenebunt sub paella praedicta ; et ultra hoc, quod consoles dictae villae vel alii per ipsos instituti cognoscant et cognoscere possint si dictae carnes erant bonae et sufficientes, aut infectae, et per dictas duas dies in dictis macellis ad vendendum poterunt detineri: quod si bonae non fuerint sed infectae, quod a dictis macellis ejuciantur omnino.

Item, quod consoles dictae villae pro parte dimidia, et bajulus pro alia, nomine domini regis et sui parierii, possint macellos et bancos macellorum in placia seo placiis communibus dictae villae, et in earum domibus, vel alibi in eadem villa, libere construere et tenere, et carnifices de banco in bancum semel in anno mut are ; et quod carnifices dictas carnes vendant ad certum pondus seo libram, vel aliter, ad forum per ipsos bajulum et consoles vel alias eorum nominibus praetaxatum, si et dom ipsis bajulo et consulibus ad majorem utilitatem habitantium dictae villae videbitur faciendum; et si quod emolumentum ex ipsis macellis provenerit seo poterit provenire, quod dicti bajulus et consoles mediocriter illud emolumentum percipiant, et dicti consoles illius medietatem exponant in reparatione domus communis, pontium, viarum et aliarum utilitatum communium dictae villae: adjecto specialiter et expresse quod dicti consoles pro et de illa medietate emolumenti quam recipient, si contingat fieri damas seo coopertas subtilS quas dicti macelli seo banqui esse habeant, quod illas faciant, et conductas teneant perpetua suis propriis sumptibus et expensis, alia medietate in solidum et integraliter dicta bajulo pro Domino rege et sua parierio remanente.

Item, quod fatum emolumentum quod pertinere poterit qualitercumque bonomodo de tabulis aut aliis instrumentis sive lacis vendabilibus, pro merceriis et aliis mercimoniis existentibus in domo communi, seo subtilS dictum domum communem, et circumcirca, in platea majori communi dictae bastidae, infra ambannos dictam plateam circuentes, tabulis ipsorum ambannorum ad utilitatem illorum habentium ipsos ambannos et fabulas ibidem, ratione platearum circumcirca dictam majorem plateam eisdem infeodatarum, exceptis et exclu sis, sic deinceps et perpetua remaneat consulibus et universitati praedictis, et ad utilitatem dictae universitatis.

Item, quicumque pistor seo pistorissa, vel quicumque alius panem faciens ad vendendum in villa praedicta, lucretur in unoquoque sextario tfumenti vel alterius bladi, duos denarios Tolosanos et furfur tantummodo, et hoc secundum magis et minus; et si lucratus fuerit amplius, tolus panis capiatur, et per bajulum et consoles pauperibus tribuatur

 

Item, res comestibiles quae ad dictam villam aportabuntur ad vendendum, et erunt infra pariagium dictae villae, non vendantur revenditoribus clonee prius ad plateam fuerint deportatae, et post horam meridiei, cum campana vel tuba in dicta placia publiee fuerit propulsatum: dum tamen hoc ex parte domini regis et dictorum pareriorum et bajuli et consulum deffensum fuerit et clamatum; et qui contra hoc fecerit, in duodecim denariis tolosanis Domino sit incursus : aliis vero vendi possint impune.

Item, quicumque reg comestibiles ad dictam villam aportaverit, volatilia, silvestria bestiaria, rama, rira, nuces, cepas, alia, cailles, porros, et consimilia seu alia hortalitia, rappas aut alias quoscumque fructus comestibiles, non clet leudam.

Item, nullus habitans dictae villae et ejus pertinentiarum, clet leudam de aliqua re quam vendat vel emat in dicta, villa vel ejus pertinentiis, die fori vel alio, in foro vel extra, infra dictum pariagium tamen.

[. " ] 

Item, mercatum fief in dicta villa die sabbati qualibet septimana ; et de quolibet bave vendito in foro, vel die fori et non in alio, vel vacca, roucino, equa, mulo et mula, asino et asina, et pelle vulpis, dabitur ab extraneo qui emerit unus denarius turonensis de quolibet praedictorum, pro leuda; et de porco, sue, mutone, ove, hirco, capra, exceptis lactantibus, unus obolus turonensis de quolibet praedictorum, et de una salmata olarum unus denarius turonensis,

Item, de una salmata lanarum et coriorum et pellium, ponderante quatuor quintalia, unus denarius tolosanus, et de duobus quintalibus, unus turonensis; et de lino quintali praedictorum, unus obolus turonensis, et inferius nihil; et de pannis laneis cisis, emptis ad opus vestium, nec de pannis lineis, nec de aliis rebus hic non expressatis, nihil dabitur pro leuda.

Item, quicumque extraneus in die fori tentorium tenuerit quarumcumque mercium, det pro leuda unum denarium turonensem,

Item pro salmata ferri de foris apportata ab extraneo in die fori, dabitur pro leuda unus denarius turonensis, si eam exposuerit venalem, 

Item pro salmata salis de foris apportata, si venalis exposita fuerit in die fori, unus denarius turonensis,                      _ 

Item quicumque extraneus in die fori in dicta villa emerit bladum, vinum, vel sal, et a dicta villa extraxerit, dabit pro leuda unum denarium turonensem pro qualibet salmata praedictorum ; et pro media salmata, unum obolum turonensem ; et pro una sarcina vel lino quintali cerae, unum denarium tolosanum ; et pro media quintali praedictorum, unum obolum, et pro minori pondere nihil ; et pro onere unius hominis de sale, unum obolum turonensem ; et inferius nihil de quolibet praedictorum, 

Item, de uno onere cyphorum vitreorum, unum denarium turonensem ab extraneo ; et de lino onere scutellarum et grazalarum, unum denarium turonensem in die fori et non in alio : alii autem mercatores et homines transeuntes per dictam villam cum mercaturis seu mercimoniis in die fori vel alio, nisi eas venales in die fori in villa exposuerint, nihil tenebuntur clare pro leuda. 

Item si quis leudam debens, a villa seu foro et extra pariagium exiverit et recesserit, et leudam non solverit, si cum mercibus suis fuerit dèprehensus, solvat duodecim denarios tolosanos pro emenda.

Item qui in foro vel die fori cum pugno vel palma aliquem percusserit, si quaerimonia facta fuerit, in quinque solidis tolosanis dominio solvendis puniatur,

[". ]

Item nundinae sint in dicta villa bis in anno, scilicet in festo Translationis beati Michaelis Madii, et in festo alio Beati Michaelis Septembris ; et quilibet mercator extraneus, habens trossellum vel plures trossellos in dictis nundinis, pro introitu et exitu, et pro leuda det duos denarios tolosanos ; et de trossellis unius hominis pannorum et mercimoniarum, unum denarium turonensem; de aliis vero rebus quae ad dictas nundinas ad vendendum fuerint aportatae, dabitur pro leuda pro qualibet prout superius in die fori continetur.

"Ordonnances des rois de France de la troisième race"                    
éd. M. de Villevault, t. XII, Paris 1777, p. 522-525.
 texte présenté par  Petrowiste Judicaël
Confénrence CEB à Lisle sur Tarn 2004.03.27.